monumenta.ch > Plinius > sectio 181

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 24, 181
{CXVIII} ieiunum esse debere qui colligat; ita ire in domum absentis, cui medeatur, supervenientique ter dicere, ieiuno ieiunum medicamentum dare, atque ita adalligare triduoque id facere. quod e graminum genere VII internodia habet, efficacissime capiti contra dolores adalligatur. quidam propter vesicae cruciatus decoctum ex vino gramen ad dimidias a balineis bibi iubent.